monumenta.ch > Cassiodorus > 35 > 5 > sectio 9 > 25 > 33 > Genesis, 12 > sectio 1 > bnf11947.81 r > 3
Cassiodorus, Historia Eccl., 3, II.Quomodo Iudaei Christianos accusaverint apud Persas, qui, et quanti, et quibus modis passi sint apud Persas. <<<     >>> IV.De Alexandri pontificis Alexandrini fine, et initio praesulis Athanasii.

Cassiodorus, 3, CAPUT III.Epistula Constantini ad Persarum regem pro Christianis

1 In Perside vero fautoribus pietatis Constantinus Augustus sponte prospexit. Agnoscens enim eos ab impiis vehementer affligi, eorumque regem erroribus servientem [ed., saevientem] diversa eis inferre pericula, scripsit ei per legatos, qui tunc aderant, monita pietatis: rogans ut cultores Dei apud cum digno honore potirentur.
2 Sed melius studium pii principis per eius litteras valebit agnosci. EPISTULA CONSTANTINI IMP. Ad Saporem regem Persarum De providentia Dei erga homines.
3 Sacratissimam custodiens fidem, veritatis luce participatus sum: luminis veritate gubernatus, sacram cognosco fidem. Denique per haec, sicuti res ipsae confirmant, venerabilem religionem esse conspicio, et doctrinam agnitionis sanctissimi Dei omnibus offerentem, huiusmodi cultum me habere profiteor. Quia huius Dei virtutem in auxilio habens, inchoans a finibus Oceani, omnem terrarum orbem firmissima spe salutis obtinui; ita ut universi qui per tot tyrannos cladibus quotidianis fuerant subiugati, et ad obscuritatem usque perducti, resumentes communium rerum vindictam, rediviva quodammodo curatione resurgerent. Hunc Deum colo cuius signum Deo dicatus meus exercitus portat in humeris, et a quo dum iusto sermone aliquid poscitur, impetratur.
4 Ex ipsis autem tropaei insignibus beneficia repente suscipio. Hunc itaque Deum immortali memoria me honorare profiteor, eumque summa puraque mente super omnia esse credo. Hunc inclinatis genibus invocabo, fugiens cunctum abominabilem sanguinem et odores horribiles ac fugiendos, omnemque terrenam flammam nimis evito.
5 Quibus omnibus nefandus et ineffabilis error multos gentium, ac genera universa prostravit, et inferno contradidit. Quae enim Deus omnium propter homines providentia suae clementiae, utilitatis causa, produxit in mundum, haec ad uniuscuiusque desiderium trahi non patitur. Sed puram tantummodo mentem et immaculatam animam ab omnibus [ed., hominibus] exigit, virtutis et pietatis actus exquirit, mansuetudinis et clementiae delectatur operibus, mites amat, habet odio turbulentos, diligit fidem, punit perfidiam, omnemque potentiam cum fastu despicit, superborum punit asperitatem, ad fastum elevatos interimit, humilibus autem ac patientibus digna retribuit.
6 Sic itaque etiam regnum iustum magnipendens adiutorio suae virtutis extendit, sapientiamque regiam pacis tranquillitate custodit. Non ergo videor mihi errare, frater mi, hunc esse confitendum Deum omnium principem atque patrem, quem multi regnantes apud nos vesanis erroribus seducti, denegare tentaverunt. Sed illos omnes finis comprehendit exitialis, ita ut omne genus hominum post eos exsurgens, clades eorum pro maledictionis exemplo proponere videatur.
7 Horum igitur unum esse reor Valerianum, quem velut quaedam virga iracundiae divinae de nostris terris expellens, vestris partibus tradidit puniendum. Qui scilicet verecundiae suae famosissimus [ed., Niv. et Frob.; nobilissimum], apud nos tropaeum demonstrasse cognoscitur. Sed hoc quidem in bonam partem conversum est, ut in nostro saeculo huiusmodi supplicium fieret manifestum.
8 Vidi namque et ego illorum finem qui nuper nefandis praeceptionibus Deo devotum populum turbaverunt. Quapropter multas Deo refero gratias, quoniam integra providentia omne genus humanum, colens legem divinam, reddita sibi pace decenter exsultat. Unde etiam nobisipsis credo quoniam optime cauteque universa proveniunt, quando per illorum puram probabilemque religionem divinamque concordiam, universa in se dignatur erigere.
9 Igitur de tali hominum collegio, id est Christianorum (pro quibus mihi omnis est sermo), quam me libenter credis audire, quando etiam eminentia loca Persidos per eos amplius quam cupio decorantur? Tu ergo optime gubernaveris, si fueris sicut illi, et habueris commune quod illi. Sic enim habebis omnium Dominum mitem, placidumque, atque propitium.
10 Hos igitur, quoniam tantus ac talis existis, commendo tibi quoniam et pietate probaris insignis. Hos dilige competenter, et facito clementiae tuae participes, tibi simul et nobis praebiturus gratiae immensa iura per fidem.
11 Haec igitur optimus imperator pietate decoratus egit, curam non solum subiectorum habens, sed etiam eorum qui sub alienis gubernaculis regebantur. Quapropter et ipse divina protectione potitus est, et universam Europam atque Libyam, super has etiam maximam Asiae partem tenens, subiectos habuit ubique devotos.
12 Sed etiam barbarorum alii quidem sponte serviebant, alii devicti. Ubique triumphi videbantur, et victor cernebatur in omnibus imperator. [THEODORETUS, lib. I, c. 24, p. 56.]
Cassiodorus HOME

bav823.104 bav824.79 bnf1603.52

Cassiodorus, Historia Eccl., 3, II.Quomodo Iudaei Christianos accusaverint apud Persas, qui, et quanti, et quibus modis passi sint apud Persas. <<<     >>> IV.De Alexandri pontificis Alexandrini fine, et initio praesulis Athanasii.
monumenta.ch > Cassiodorus > 35 > 5 > sectio 9 > 25 > 33 > Genesis, 12 > sectio 1 > bnf11947.81 r > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik